# started 2014-08-16T14:18:35Z "Aëroplanum, aëronavis, aërium vehiculum, vel machina volatilis, est vehiculum aërium aëre gravius, alarum fixarum, gestu corporis cum potestate volandi, omnino propulsata ab uno pluribusve motoribus. Aëroplanis et monoplana et biplana et triplana includuntur."@la . "Arithmetica est disciplina numerorum. Graeci enim numerum ἀριθμός dicunt; ἡ ἀριθμετική (sc. τέχνη) est ergo \"ars numerorum.\" Quam artem scriptores saecularium litterarum inter disciplinas mathematicas ideo primam esse voluerunt, quoniam ipsa ut sit nullam aliam indiget disciplinam. Musica autem et Geometria et Astronomia, quae sequuntur, ut sint atque subsistant istius egent auxilium. Arithmetica sublimior (vel theoria numerorum, pars algebrae) est theoria universalis rerum arithmeticarum."@la . "Articulata erant superphylum animalium cum corporibus articulatis, primum propositum a Georgio Cuvier anno 1817. Annelida et Panarthropoda continebant. Systema nervorum est ventralis, cum multis gangliis. Hodie hypothesis de Ecdysozois praeponitur."@la . "Aquae Mattiacae sive Aquae Mattiacorum (Germanice Wiesbaden) est nomen urbis in Germania sitae, capitis Hassiae terrae foederalis, numero incolarum secundae (post Francofurtum ad Moenum) huius terrae. Urbs viginti sex fontes habet et ibi fortasse omnium Germanarum veterrimae thermae sunt.Aquis Mattiacis Officium Rerum Statisticarum Foederale sedem habet."@la . "Arbor Felix sive Arbor (Germanice Arbon) est urbs a Romanis condita ad litora Lacus Bodamici; 13 241 incolarum die 31 Decembris 2007 habuit.Notitia Dignitatum sub Duce Raetiae sic praebet: \"Tribunus cohortis Herculeae Pannoniorum, Arbore.\""@la . "Astronomia (Graece ἀστήρ 'stella' + νόμος 'lex') vel scientia sideralis est veterrima scientia naturalis, summa omnium disciplinarum exactarum quae universum, quod extra planetam nostrum est, investigant. Haec scientia hodie a meteorologia et climatologia distinguitur, quae praesertim astrorum vis et effectus in caelum nostrum investigant, quamvis impetus ad stellas intellegendas primitus fuerat, ut agricolae tempus anni serendo, plantando, messsem faciendo idoneum scirent."@la . "Ars (artis, f.) est disciplina vel operandi modus, partim translaticius partimque novatus, qui nihil est nisi facultas longam seriem actionum specialium exsequendi ut finis quidam attingantur. Sensu stricto, ars contracta est in quadam habilitate, sed, latiore sensu, comprehendit omnes vias et modos res bene agendi discendos. Artifex est qui aliquam artem exercet. Artifices magna superbia suis operibus gloriantur; et saepe censentur per suum magnum opus."@la . "Apocrypha (Graece: Abscondita) indicat libros quae non pertinentes ad Biblia Sacra Christianorum dicuntur a personis biblicis scribi vel ab aliis cum biblicis libris consociantur. Alii pulchri sunt textus Christiani vel Hebraici fidei; alteri promoverunt haereses a Christiana fide seiunctae. Cum non sint pars canonis scripturarum elenchus generalis not stat, sed sequentes textus a paene omnibus Christianis \"Apocrypha\" nominantur:"@la . "Adamus seu Adam Bremensis e Saxonia superiore Bremam missus est. Vir doctus magisterque scholarum fuit."@la . "Anno Domini, rite Anno Domini Nostri Domini Iesu Christi, indicat numerum annorum post Christum natum. Abbreviatio est A.D.Calculatio annorum est:A.D. = annos ab urbe condita minus DCCLIII.Annus (casus nominativus) Domini est annus quo natus est Christus.Anno (casus ablativus) Domini significat \"in anno vigente\".Vide Calendarium Gregorianum et millennium 1 et Aeram Vulgarem.als:Christliche Zeitrechnung"@la . "Andreas Celsius (Suecice: Anders Celsius) 27 Novembris 1701 oppido Ovanåker nomine natus, 25 Aprilis 1744 Upsaliae ex tuberculose mortuus, astronomus suecianus.Celsius docuit scientiam astronomicam apud Universitatem Upsaliensem ex anno 1730 usque ad 1744, sed itinera annis 1732-1735 faciebat ut observatoria notanda in Germania , Italia, et Francia visitaret.Anno 1733 Norimbergae 316 observationum aurorae borealis collationem, a se cum aliis factarum inter annos 1716 et 1732, in medium protulit.Lutetiae suadebat methodum arcus meridialis in Lapponia metendi, et denique anno 1736 expeditionem in eam rem, sumptibus Scientiarum Academiae Francicae, duxit.Celsius inter alios Observatorium Astronomicum Upsaliense anno 1741 condidit. "@la . "Augurium sacrarum avium educatio est, animadversio atque ex iis rerum futurarum divinatio. Ex volatu avium capiebant Romani augurium prosperum quidem, si a sinistra parte auguris advolassent, augurium adversum autem, si dextera.Etiam e fulmine laevo laetum, e dextero triste augurium putabant."@la . "Lucius Appuleius Saturninus fuit vir publicus Romanus, quaestor, tribunus plebis, mortuus anno 100 a.C.n.."@la . "Ars rhetorica est ars liberalis bene dicendi et scribendi, pars trivii habita. Scribit Isidorus: \"Quae propter nitorem et copiam eloquentiae suae maxime in civilibus quaestionibus necessaria existimatur\" (Etym. 1, 2). Ars grammatica est fundamentum artis rhetoricae."@la . "A.U.C. sive A.V.C. abbreviatio est pro: anno Urbis conditae ab Urbe conditaEt usum annos numerandi causa est ab anno in quo Urbs còndita est. Exempli causa si annum domini I indicere volueris annum septingentesimum quinquagesimum quartum ab Urbe condita (DCCLIV A.V.C.) dicendum est.Non iam populis vulgarem in usum est, sed Romanis tantum et eis qui Romani esse volunt."@la . "Albis flumen magnum in Res publica Bohemica Germaniaque est, quod in Oceanum Fresonicum fluit. Alia nomina sunt Alba, Albea, Albia, Albius, Alpia, Alvea, Heilba, Helbia et Herlba.Urbs maxima est Hamburgum, Dresda in Saxonia et Magdeburgum in Saxonia-Anhaltio sunt superiore urbes aliae.Fontes Albis trans Bohemiam sunt in Sudetes vel Montes Gigantorum.Multavia ex Gabreta Silva delabens, in Albem apud Melnik fluit.Nota prima a Pomponio Mela."@la . "Acaunus, sive Acaunum sive Agaunum (Francice: Saint-Maurice ; Germanice: Sankt Moritz (Wallis), id est Fanum Sancti Mauritii), est vicus Helveticus 4002 incolarum (anno 2007) in pago Valesia, situs in valle Rhodani fluvii. Sanctus Theodulus reliquias Sancti Mauritii et aliorum Sanctorum Legionis Thebaicae ad Acaunum tulerat, quae tum in Basilica Acauni sepultae sunt. Id fuit initium abbatiae Acauni."@la . "Acidum phosphoricum acidum est cum formula H3PO4. Sal phosphas nominatur, ut e.g. calcii phosphas Ca3(PO4)2"@la . "Acidum ribonucleicum (RNA vel ARN) est materia quae informationem geneticam in proteinis transfert. RNA situs est in nucleo cellulae et in ribosomatibus. Retrovirus habet RNA etiam informationem geneticam ferrens. DNA constat in: acido phosphorico saccaro ribose Uracilum, adeninum, guaninum et cytosinum"@la . "Acidum desoxyribonucleicum (DNA vel ADN), aliquando tessera vitae appellatum, est materia in qua informatio genetica conservatur et profertur. DNA in nucleis cellularum omnium animalium et plantarum contingit. Structura chemica DNA a Iacobo Watson et Francisco Crick anno 1953 inventa est."@la . "Acidum aminicum est res organica quae radices carboxylicam et aminicam habet. Formula generalis est: H O-H | | R - C - C = O | H-N-H(R=H, CH3 et cetera)Acida aminica sunt per exemplum: Alanina (Ala) CH3-CH(NH2)-COOH Arginina (Arg) HN=C(NH2)-NH-(CH2)3-CH(NH2)-COOH Glycina (Gly) NH2-CH2-COOH Cysteina (Cys) HS-CH2-CH(NH2)-COOH Valina (Val) (CH3)2-CH-CH(NH2)-COOH"@la . "Alkali, alcali (-lis, n.), alcalium aut alkalium (a nomine Arabico القلي al-qili, h.e. potassa, a verbo قلی qalā, h.e. 'coquere'), in chemia est sal basicus ionta metalli alkalini aut metalli alkalini terrestris continens, qui in aqua solutus solutionem basicam efficit.Sunt alkalia e.g.: Ca(OH)2 KOH LiOH NaOH↑ ↑ ↑ ↑ ↑ ↑"@la . "Anthere (-is, f.) est pars staminis floris. Pollen est in anthere."@la . "Australopithecus est genus hominidarum. Nomen ex verbo australis deducitur quod in Africa vivebat, et ex verbo pithecus 'simius'.Species sunt Australopithecus afarensis Australopithecus africanus Australopithecus robustus Australopithecus boisei"@la . "Arma (-orum, n. pl.) sunt instrumenta bellica, sive ad tegendum sive ad nocendum. Arma nociva saepe ad homines necandum adhibentur, arma tectiva ad protegenda. In usu fiunt a militibus et gladiatoribus.Arma nonnumquam sensu translato pro bello sive proelio stant."@la . "Aër (-ris, m.), sive aliquando aura (-ae, f.), est mixtura gasium in atmosphaera Telluris.Aër necessus est ad existendum organismorum complurium, qui super terram habitant. Cum organismi spirant, oxygenium intrat in cellam, deinde oxygenatione facta, energia emittitur, quae necessaria est in vita huius organismi. Id est pars processus, qui metabolismus vocatur."@la . "A ([ɑː] subs. indecl.) est prima littera abecedarii sive alphabeti Latini."@la . "Chalcolithicum vel Aëneolithicum sive Aevum cupreum est pars aevi antiqui vel pars postissima neolithici, nomine de usu cupri metalli deducto. Cuprum in Cypro repertum erat, non autem forma metallica, sed forma aeris (aes cyprium).Cuprum metallum est molle; ergo gladii, pili, atque alia res militaria erant pulchra, sed non utilia."@la . "Ablativus est casus, qui, sive in lingua Latina sive in aliis linguis, ostendit condiciones separationis et originis, instrumenti et loci."@la . "Aetas aënea in Systemate aetatum trium est tempus quo homines cupro mixturaque aeris pro principalibus materiis duris in manufactura nonnullorum instrumentorum et armorum uti coeperunt. Quod ad temporum ordinem spectat, Aetas Aenea inter aetates Lapideam et Ferream stat. Nomen Aetas Lapideum fontem metalli fundere non posse, nomen Aetas Aenea fontem ferri fundere non posse, et nomen Aetas Ferrea res in quibuslibet trium materiae durae generum efficere posse significat."@la . "Arbor (-is, f.) est planta perennis et lignea, plerumque definita planta lignea cui sunt multi rami secundarii supra solum in singulo cauli principali vel trunco sustenti, cum certa dominatione apicali. Nonnulli auctores minimam arborum maturarum altitudinem postulant, quae a 3 m ad 6 m variat; nonnulli autem auctores minimum trunci diametrum 10 cm postulant (30 cm circumferentia)."@la . "Titus Aurelius Fulvius Boionius Arrius Antoninus Pius (86–161) fuit imperator Romanus ab anno 138 usque ad mortem. Imperator factus adoptavit nomen Titus Aelius Hadrianus Antoninus Pius."@la . "Aqua, chemice oxidum hydrogenii et hydrogenium oxydatum rite appellata, est compositum chemicum cuius formula chemica est H2O. Molecula aquae ex singulo oxygenii et binis atomis hydrogenii a vinculis covalentibus coniunctis constat. Aqua in temperatura et pressione ambientibus normativis est liquidum (aqua sensu stricto), sed in Tellure saepe coexsistit cum glacie (suo statu solido) et vapore aquoso vel vapore (suo statu gaseoso)."@la . "Ave Maria est antiquissima prex Mariae, matri Iesu, dicata, quae verba ex sacris scripturis sumpta sunt."@la . "Austria (Theodisce Österreich, ex forma vetere Ostarrichi) est res publica foederalis in media Europa. Tres provinciae Romanae, nominatim Raetia, Noricum, et Pannonia, erant ex toto (sc. Noricum) aut ex parte in terra hodiernae civitatis Austriae. Terrae finitimae sunt Slovenia Italiaque in meridiem, Helvetia Lichtensteinumque in occasum, Germania et Cechia in septentriones, Slovacia Hungariaque in orientem."@la . "Agnus Dei est cantus, qui in missa peragitur, dum sacerdos frangit panem. Etiam litaniae his supplicationibus terminantur."@la . "Atomus (-i, f.) (scil. hyle) (Graece: atomos 'individuus') est principalis materiae pars, quae in denso medio nucleo consistit, a nube electronum negative oneratorum cincto. Nucleus atomicus mixturam continet protonum positive oneratorum et electrice neutra neutrona (excepto casu hydrogenii-1, solum stabilis nuclidi nulla neutrona habentis). Electrona atomi ad nucleum a vi electromagnetica conligantur. Similiter, atomi inter se ligati manere possunt, moleculam formantes."@la . "Autocinetum (-i, n.), autoraeda (-ae, f.), autocurrus (-us, m.), vel currus automobilis, est vehiculum cum rotis, primum quattuor, in usu celeriter populos ad alios locos transportare. Actum est autocinetum aut vi vaporica, aut vi electrica aut vi petroleica, et gubernatur a persona. Cense est ortu suo anno 1886, cum autocineto Benz Patent-Motorwagen nomine."@la . "Lucius Apuleius Madaurensis (anno circiter 125 Madaurae in provincia Africae natus, anno circiter 18